\v=10 \v~=Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.\f + \fr 65.10 \fk Campestria. \ft ID. Alii saltus, unde: \fk Dominus revelabit condensa silvarum\ft Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiæ venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. \fk In caulas gregum. \ft Alia translatio habet Saronas, quæ est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur \fk vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor. \ft Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quæ interpretatur \fk vallis fundens sanguinem, \ft quæ effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem prædicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. \fk Armentorum. \ft Prædicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.\f* \¬v