\v=13 \v~=Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.\f + \fr 66.13 \fk Quomodo. \ft Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilæ modo gallinæ, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quædam alia secreta naturæ collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque fœtus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis\f* \¬v