\v=14 \v~=Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.\f + \fr 66.14 \fk Videbitis, \ft o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. \fk Et gaudebit cor vestrum\ft de salute illorum, \fk et ossa vestra, \ft virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonæ voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. \fk Et ossa vestra. \ft In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in præsenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima præmia recipiatis. \fk Cognoscetur. \ft In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur\f* \¬v