\v=16 \v~=quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino,\f + \fr 66.16 \fk In igne. \ft Qui æternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium æternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum. \fk Quadrigæ ejus. \ft Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum. \fk In igne Dominus. \ft In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia. \fk Gladio. \ft HIER. Sententia: unde Amos, \fk Gladio Dei peribunt omnes peccatores, \ft etc. Amos. 9. Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium.\f* \¬v