\v=24 \v~=Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]\f + \fr 66.24 \fk Et Egredientur. \ft Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. \fk Et videbunt. \ft HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. \fk Cadavera, \ft quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: \fk Inimicus homo hoc fecit\ft Matth. 13.. \fk Vermis eorum. \ft Materialis, vel conscientiæ; unde: \fk Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri\ft Prov. 25.. \fk Ad satietatem. \ft Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, \fk Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum\ft Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.\f* \¬v \¬p \¬c \¬chapters