\v=2 \v~=Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.\f + \fr 6.2 \fk Stabant. \ft ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. \fk Sex alæ uni. \ft ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. \fk Duabus velabant faciem ejus. \ft Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: \fk Velabant pedes. \ft HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum \fk Duabus velabant, \ft quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: \fk Ecce ego, mitte me. \f* \¬v