\v=3 \v~=Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.]\f + \fr 6.3 \fk Et clamabant. \ft ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. \fk Sanctus, sanctus, \ft etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo \fk ia, \ft quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. \fk Plena est omnis terra. \ft ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.\f* \¬v