\v=18 \v~=Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.\f + \fr 1.18 \fk Voluntarie. \ft Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. \fk Ut simus initium, \ft etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: \fk Ut simus primitiæ creaturarum ejus. \f* \¬v