\v=6 \v~=majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.\f + \fr 4.6 \fk Majorem autem dat gratiam. \ft Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: \fk Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, \ft etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.\f* \¬v