\v=11 \v~=Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.\f + \fr 5.11 \fk Sufferentiam Job. \ft Non dicit: \fk finem Job, \ft cui temporalia sunt restituta, sed \fk sufferentiam Job. Et finem Domini, \ft quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. \fk Et finem Domini. \ft BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.\f* \¬v