\v=28 \v~=Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.\f + \fr 8.28 \fk Et dixerunt. \ft Quæcunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, hæc singulos fideles orando præmonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur:\f* \¬v