\v=20 \v~=Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?\f + \fr 2.20 \fk Dixerunt ergo. \ft Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: \fk Ille autem dicebat de templo corporis sui. \fk Quadraginta et sex. \ft AUG. Anatole Græce oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent. \fk Ædificatum. \ft AUG. Ædificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis.\f* \¬v