\v=24 \v~=Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.\f + \fr 5.24 \fk Quia qui, \ft etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. \fk Audit et credit. \ft Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. \fk Sed transiit. \ft Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: \fk Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, \ft etc.\f* \¬v