\v=8 \v~=Et iterum se inclinans, scribebat in terra.\f + \fr 8.8 \fk Et iterum se inclinans. \ft Data sententia justitiæ qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos prævidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.\f* \¬v