\v=5 \v~=Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.\f + \fr 12.5 \fk Lampas contempta. \ft Ibid. Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta æstimatur. \fk Parata ad tempus statutum. \ft Statutum contemptæ lampadis tempus, est extremi judicii prædestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur.\f* \¬v