\v=3 \v~=Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.\f + \fr 1.3 \ft Ibid. \fk Ac familia multa. \ft Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. \fk Inter omnes, \ft id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: \fk Oriens nomen ejus Zach. 6.: \ft quos omnes superat Homo Deus.\f* \¬v