\v=4 \v~=Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.\f + \fr 1.4 \fk Et faciebant convivium, \ft etc. Ibid. Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet. \fk Per domos, unusquisque, \ft etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiæ, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Græcos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide. \fk Tres sorores, \ft id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his lætitia fit menti, adest etiam quædam securitas, inde torpor. Ergo subdit: \fk Cumque in orbem transissent dies. \ft Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quæ mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat.\f* \¬v