\v=7 \v~=Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.\f + \fr 1.7 \fk Cui dixit Dominus, \ft etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. \fk Unde venis? \ft GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo \fk unde venis? \ft vias ejus est quasi incognitas reprobare. \fk Circumivi terram. \ft Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.\f* \¬v