\v=4 \v~=Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?\f + \fr 21.4 \fk Nunquid contra. \ft Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. \fk Nunquid contra hominem. \ft Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. \fk Vos autem attendite me, \ft quasi Deum, sed non vos timeo.\f* \¬v