\v=4 \v~=Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;\f + \fr 2.4 \fk Pellem pro pelle. \ft Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: \fk Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., \ft id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: \fk Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo\ft Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: \fk Mitte manum tuam, \ft quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat.\f* \¬v