\v=9 \v~=Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.\f + \fr 2.9 \fk Dixit autem illi uxor sua. \ft Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. \fk Adhuc tu permanes in simplicitate tua. \ft Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et æterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter æterna petis et super his male gemis, excidens æterna despice et mala præsentia, vel moriens evade. Sed hæc passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: \fk Quasi una de stultis, etc., \ft ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. \fk Adhuc tu permanes. \ft Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. \fk Benedic Domino et morere. \ft Id est, transcendendo præceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui cætera abstulit, uxorem reservavit.\f* \¬v