\v=5 \v~=Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.\f + \fr 4.5 \fk Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quæ dicebas. \ft Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quæ nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quæ inserunt, et hæc ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quæ dicunt non tenere. \fk Defecisti, etc. Ubi est timor tuus? \ft Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via sæculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit:\f* \¬v