\v=7 \v~=Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?\f + \fr 4.7 \fk Recordare, obsecro te. \ft Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus sæpe hic funditus delentur, etsi ad æterna servantur: sed qui non pro æterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quærunt, et docere præsumentes cum terrenam securitatem prædicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant.\f* \¬v