\v=3 \v~=Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.\f + \fr 5.3 \fk Et maledixi pulchritudini ejus. \ft IDEM. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quæ pœna ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria pœnam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:\f* \¬v