\v=7 \v~=Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.\f + \fr 5.7 \fk Homo ad laborem nascitur. \ft Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. \fk Vel homo, \ft id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit:\f* \¬v