\v=6 \v~=aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?\f + \fr 6.6 \fk Aut poterit comedi insulsum. \ft Sal est virtus occultæ intelligentiæ, etc., usque ad convertendo esuriens recepit. Ibid. Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, æternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde: \fk Nunquid rugiet onager. \ft Ibid. Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est: \fk Aut poterit comedi insulsum. \ft Sed jam in alto positi, a stultis semoti, sæpe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti. \fk Aut potest aliquis gustare. \ft GREG. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed sæpe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio cœlestium angustiatur, et præ dulcedine illorum amara sæculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit:\f* \¬v