\v=9 \v~=et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?\f + \fr 6.9 \fk Qui cœpit, ipse me conterat. \ft GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: \fk Qui cœpit, ipse conterat, \ft quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. \fk Solvat manum, \ft id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. \fk Succidat me. \ft Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis.\f* \¬v