\v=2 \v~=[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?\f + \fr 8.2 \fk Usquequo loqueris talia. \ft Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. \fk Usque loqueris talia. \ft Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. \fk Et spiritus multiplex. \ft Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.\f* \¬v