\v=17 \v~=In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.\f + \fr 9.17 \fk In turbine etiam conteret me. \ft Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. \fk Turbine: \ft quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: \fk Multiplicabit vulnera mea. \ft Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: \fk Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. \fk Sine causa. \ft Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: \fk Et multiplicabit vulnera mea sine causa, \ft quia non pro culpa percussus est, unde supra, \fk ut affligerem eum frustra. \f* \¬v