\v=12 \v~=Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini.\f + \fr 11.12 \fk Et omnes, \ft etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. \fk Sicut præceperat ei Moses, \ft etc. Hic est sermo legis secundum illud: \fk Habent Mosen et prophetas, audiant illos\ft Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: \fk Misit Deus Filium suum factum ex muliere\ft Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: \fk Non veni solvere legem, sed adimplere\ft Matth. 5..\f* \¬v