\v=13 \v~=Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.\f + \fr 10.13 \fk Rex autem. \ft ID. Et Pacificus noster Ecclesiæ suæ, omnia quæ petit, dabit, unde: \fk Quæcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. \ft Non solum quod petimus, imo etiam quæ humana fragilitas aut nescit, aut non præsumit petere, gratuito munere largitur.\f* \¬v