\v=34 \v~=In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.\f + \fr 16.34 \fk Ædificavit Hiel. \ft RAB. Hiel, \fk vivens Deo; \ft Bethel, \fk domus Dei\ft interpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho mœnia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quæ ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticæ, qua imbutus est, præfert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoarat, et claustra bonæ actionis quibus perfici debuerat, perdit. \fk In Abiram. \ft ID. Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.\f* \¬v \¬p \¬c