\v=5 \v~=Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.\f + \fr 1.5 \fk Adonias autem. \ft Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim \fk dominator dominus\ft interpretatur. Sed Ecclesiæ populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiæ major filius, id est prior populus, præcipitatur.\f* \¬v