\v=14 \v~=Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.\f + \fr 3.14 \fk Si autem ambulaveris in viis meis, \ft etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem. GREG., lib. VIII Moral., cap. 17. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suæ cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissæ incorruptionis substantiam reformemur. HIER., epist. 131, tom. 1. Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam.\f* \¬v