\v=34 \v~=et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.\f + \fr 6.34 \fk Altrinsecus. \ft Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, hæc sublimior dignitate: et per illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari. \fk Et utrumque ostium. \ft BEDA, ibid. Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus. BEDA ubi supra. Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem præfigurans. \fk Et se invicem. \ft Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium prædicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quæ utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum hæc certissime soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere.\f* \¬v