\v=49 \v~=et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos,\f + \fr 7.49 \fk Quasi lilii. \ft ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata \fk Lucernas desuper aureas. \ft Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. \fk Forcipes. \ft BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.\f* \¬v