\v=16 \v~=Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:\f + \fr 10.16 \fk Inter hæc. \ft ISICH. Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et qui prædictum peccatum alterius doctrinæ et blasphemiæ commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. \fk Inter hæc hircum, \ft scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est pœnitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc præceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suæ sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in cœlum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: \fk Quemadmodum præceptum est mihi, \ft id est sicut præcepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro pœnitentia ablata est. \fk Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato\ft Heb. 10.. Nam sicut vera pœnitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: \fk quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum\ft Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitæ perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quæst. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora præcipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quæ omnia fuerant pro peccato.\f* \¬v