\v=34 \v~=Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.\f + \fr 11.34 \fk Omnis cibus, \ft etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: \fk Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, \ft etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. \fk Si fusa fuerit super eum aqua. \ft AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. \fk Aqua. \ft Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: \fk Scripsi vobis non commisceri fornicariis\ft I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc.\f* \¬v