\v=35 \v~=Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.\f + \fr 11.35 \fk Sive clibani. \ft Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacræ doctrinæ coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: \fk Moab olla spei meæ\ft Rom. 2.. \fk Chytropodes, \ft etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui prædicant non mœchari, mœchantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et cætera.\f* \¬v