\v=4 \v~=ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ.\f + \fr 12.4 \fk Triginta tribus diebus, \ft etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quæst. 40 in Levit. Quæ differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminæ octoginta. \fk Omne sanctum non tanget. \ft Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sæpe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: \fk In loco sancto edent ea. \ft Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quæ altari imponerent.\f* \¬v