\v=48 \v~=in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,\f + \fr 13.48 \fk In stamine, \ft etc. HIERON. Stamen anima est: quæ cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt corporis, alia animæ peccata. ISICH. Qui solam litteram attendunt, etc., usque ad sed et de ea quæ circa virtutes evenire consuevit. ID. Lepra, in veste linea, etc., usque ad in conversatione hujus vitæ. \fk Pellis vel quidquid, \ft etc. ID. Tentatio tribulationis, etc., usque ad nec sicut munda temere suscipiat.\f* \¬v