\v=10 \v~=die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.\f + \fr 14.10 \fk Die octavo. \ft Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. \fk Postquam. \ft Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. \fk Agnos immaculatos, \ft etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. \fk Anniculam. \ft Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. \fk Et tres decimas. \ft Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. \fk Similæ. \ft Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. \fk Olei sextarium. \ft Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.\f* \¬v