\v=19 \v~=aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.\f + \fr 16.19 \fk Expiet. \ft Christi sacrificio expiantur. Unde, \fk ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur\ft Heb. 2., quam istis. \fk Ab immunditiis. \ft Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: \fk Ascendit fumus in ira ejus\ft Psal. 17.; et de Ninive, \fk Malitia ejus ascendit coram me\ft Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur.\f* \¬v