\v=4 \v~=Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.\f + \fr 16.4 \fk Tunica linea vestietur, \ft etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. \fk Feminalibus. \ft HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. \fk Cum lotus fuerit. \ft ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.\f* \¬v