\v=23 \v~=Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.\f + \fr 18.23 \fk Mulier non, \ft etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: \fk Mulierem fortem quis inveniet? \ft Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.\f* \¬v