\v=13 \v~=Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.\f + \fr 19.13 \fk Non facies calumniam. \ft AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: \fk Non nocebis proximo. \ft Nam quod sequitur: \fk Non rapies, \ft nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. \fk Nec vi opprimes, \ft etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. \fk Non morabitur, \ft etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. \fk Opus mercenarii, \ft etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.\f* \¬v