\v=27 \v~=Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.\f + \fr 19.27 \fk Neque in rotundum attondebitis comam, \ft etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.\f* \¬v