\v=4 \v~=ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.\f + \fr 1.4 \fk Ponetque, \ft etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.\f* \¬v