\v=6 \v~=detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.\f + \fr 1.6 \fk Detractaque, \ft etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. \fk Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus\ft Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat.\f* \¬v