\v=15 \v~=Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.\f + \fr 20.15 \fk Qui cum jumento, \ft etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. \fk Qui cum jumento, \ft etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.\f* \¬v